- CURA
- CURAmascul. pro Curatore. Treb. Pollio in Claudio, c. 14. Venatores --- duos, Carpentarium unum. Curam Praetorii unum. Quemadmodum enim in aulis Imperatorum et militia Palatina fuit, qui e re dicebatur Cura Palatii, quod omnium fabricarum Principis curam gereret, sicut docet formula apud Cassiodorum, l. 7. sic in maiorum Magistratuum comitatu fuit, qui dicebatur Cura Praetori; quod illa omnia curaret, quae adpraetorium eius Magistratus, cui fuerat attributus, pertinerent, Casaubon. et Salmas. ad h. l. Sic Cura Domus, in Capitul. Caroli M. l. 6. c. 127. Cura Epistolarum, inter officia Praefecti Urbis, in Notit. Imper. Cura harae, pro subulco, apud Ovid. Ep. 1. Heroid. v. 104. ad Penel. Cura pacis, apud Anianum ad l. 1. Cod. Theodos. de Pignor. qui Graecis Εἰρηνάρχης etc. Inprimis vero celebris fuit Cura Palatii, postmodum Curopalates dictus, dignitas Palatina, quam supra tetigimus, quâque qui dignatus a Principe fuerat, aureâ virgâ decoratus inter obsequia numerosa, ante pades Regios, primus incedebat, apud Senator. l. 7. Ep. 5 (Cuiusmodi dignitas est apud Franciae Reges, Intendant des bastimens du Roy) apud Gothicos nempe Italiae Reges. Alia vero videtur dignitatis huius fuisse functio; apud AugustosByzantinos, quantum coniecturâ licet assequi, quâ donatos Apollinarem et Saturninum sub Constantio tradit Ammianus, l. 14. et 22. Tribunum item Aequitium, l. 31. cuiusque meminit Sidonius, carm. 23.Intra aulam soceri mei expetitusCuram cum moderatus es Palatî.In Cod. certe Theodos. iungitur Tribuno et Comiti Stabulorum, l. un. de Com. et Tribun. Schol. et l. 1. Qui a praebit. tyr. excus. Sed quod illius potissimum fuerit munus, non omnino constat: ersi probabile sit eosdem fuisse hos Officiales, cum iis, qui postmodum Curatores Palatiorum, vel qui Praepositi Palatii appellati sunt. At Alamannus hôc nomine Praefectum Praetorianorum indigitatum fuisse, contendit ex Procopio in Hist. Arc. scribente, Iustinum Principem, Custodem Palatii constitutum ab Anastasio Augusto, quae quidem dignitas eadem fuit, quae Curopalatae; cum ceteri Scriptores eum hac passim donatum tradant, Enagrius, Vigilius Pontif. Alit. Certe maximam eius fuisse dignitatem et tantum Augustali minorem, docet, praeter alios, Corippus, l. 1.Par exstans curis, solô diademata disparOrdine pro rerum, vocitatus Cura Palatî.Unde viros primarios et qui proximâ Augustos attingebant necessitudine ac affinitate, eâ potissimum donatos legimus, in Chron. Alexandrino, apud Luithprandum in Legat. Zonaram, alios, Car. du Fresne, Glossar. Videquoque in voce Curopalates. Dominic. Macer Curopalatam Maiorem Domûs exponit et Curopalatissam, uxorem eius dictam fuisse, annotat in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.